- LADA
- LADAin LL. Ethelredi, apud Venetyngum editis et. 17. ut et in Capitulis eiusdem §. 1. purgatio est, quâ quis per Legem (quae vox pro ipsa purgatione canonica et vulgari crebro usurpatur) se purgata crimine impacto; eaque vel simplex vel triplex. Simplex adhibebatur in levioribus criminibus vel exigebatur a viris; nullo prius crimine infamatis; ita ut, qui Sacramenti s. Iuramenti Iudicium subibat, in tribus hundredis sive locis iuridicis, solus iuraret, uti habetur in LL. Henr. I. c. 64. Triplex vero Lada, quae etiam Accusatio triplex dicta, s. Triplex Ordalium; sui reus antea iam de aliquo crimine fuisset incusatus, aut si gravioris delicti insimularetur; tum enim talis; cum certo Consacramentalium numero iurare tenebatur, Ibid. si purgatio fieret per iuramentum; sin perferrum ignitum, ferriaugebatur pondus, in LL. iisdem c. 67. si denique per aquam fervidam, lapis fune suspensus in cacabum et aquam ferventem illius immittebatur, inde a reo extrahendus. Vide Lindenbrog. hac de materia, ubi formulam istiusmodi ferri aut aquae in utraque Lada adiurationis exhibet. Crimina autem leviora dicta esse, quae compositione simplici 20. viz. solid. eluerentur, graviora, pro quibus multa triplex, 60. Sc. solidorum, irrogaretur a Iudice, discimus ex eod. c. 67. LL. Henr. praefati. Vide omnino C. du Fresne in Gloss. et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.